monumenta.ch > Hieronymus > csg48.127 > csg51.59 > csg48.35 > bnf10439.84 r > uwbM.p.th.q.1a.65 > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 9
Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae. Ita fiet, et ita fit, et quotidie fit; et ostenditur non frustra dictum, nisi quia erat futurum. Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae. Sed et ipsi cum tibi confitentur, cum laudant te, non terrena desiderint a te. Quid enim reges terrae desideraturi sunt? Nonne iam habent ipsum imperium? Quidquid amplius desideraverit homo in terra, usque ad imperium est desiderium eius. Quid amplius potest? Altior sublimitas necessaria est. Sed fortasse quanto altior, tanto periculosior. Ideoque reges quanto sunt in maiore sublimitate terrena, tanto magis humiliari Deo debent. Utquid faciunt ? Quoniam audierunt omnia verba oris tui! O Domine, omnia verba oris tui! Nescio in qua gente abscondita erant Lex et Prophetae, omnia verba oris tui. Sed in gente Iudaeorum sola erant omnia verba oris tui: quam gentem laudans Apostolus ait, Quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei . Ibi erant verba Dei. Sed da mihi illum Gedeon quemdam sanctum virum tempore Iudicum; videte quale signum petivit a Domino: Ponam, inquit, vellus in area; compluatur vellus, area sicca sit. Et factum est: complutum est vellus solum, area sicca erat. Petiit iterum signum: Area tota compluta sit, et solum vellus siccum inveniatur. Et hoc factum est: compluta est area, sicco vellere . Primo complutum vellus, sicca area; postea compluta area, sicco vellere. Quid vobis videtur area, fratres? Nonne orbis terrarum? Quid vellus? Tanquam gens Iudaea in medio orbe terrarum, habens gratiae sacramentum, non in manifestatione, sed in nube secreti, tanquam in velamento pluviam in vellere. Venit tempus quando revelaretur pluvia in area; manifestata est, non operta. Factum est ergo quod dictum est, Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae; quoniam audierunt omnia verba oris tui. Quid est, Israel, quod abscondebas? quamdiu abscondebas? Expressum est vellus, et exiit de te pluvia. Solus Christus suavitas pluviae: ipsum solum non agnoscis in Scripturis, propter quem factae sunt Scripturae. At vero omnes reges terrae confiteantur tibi, Domine; quoniam audierunt omnia verba oris tui.