monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 10
Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini. Cantent in viis Domini reges terrae. In quibus viis cantent? De quibus supra dictum est, In misericordia tua et veritate tua; quoniam universae viae Domini misericordia et veritas. Non ergo sint reges terrae superbi, sed humiles sint. Tunc cantent in viis Domini, si humiles sint: ament, et cantabunt. Novimus viatores cantatores; cantant, et pervenire festinant. Sunt cantica mala tanquam veteris hominis; sed canticum novum pertinet ad hominem novum. Ambulent ergo et reges terrae in viis tuis, ambulent et cantent in viis tuis. Quid cantent? Quoniam magna est gloria Domini: non regum.