monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 11
Vide quomodo reges voluit cantare in viis, humiliter portantes Dominum, non se extollentes adversus Dominum. Nam si se extulerint, quid sequitur? Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit. Volunt ergo reges respici? Humiles sint. Quid? si se extulerint in superbiam, latere ipsius oculos possunt? Ne forte quia audisti, humilia respicit, superbus velis esse, et dicas in anima tua: Humiles respicit Deus, me non respicit; faciam quod volo. Quis enim me videt? hominem latet; Deus non vult me videre, quia humilis non sum, ille autem humilia respicit: quod volo facio. O importune, numquid hoc diceres, si scires quid amare deberes? Ecce si nolit te videre Deus, hoc ipsum non times, quia te non vult videre? Si salutes aliquem maiorem patronum tuum, et intentus in aliud non te videat, quomodo tibi anima dolet? Si autem Deus te non videat, securum te putas? Non te videt Salvator, et videt depraedator . Et tamen et ipse te Deus videt. Non te putes non videri; imo roga ut merearis videri a quo videris. Dictum est enim: Oculi Domini super iustos. Quia non super iniustos, faciant ergo quod volunt iniusti: Oculi Domini super iustos. Sequatur adhuc: Et aures eius ad preces eorum. Iniusti ergo qui securos se putabant, quia non erant oculi Domini super eos, non timent, quia non sunt et aures eius ad preces eorum? Nonne melius et oculi eius super nos, et aures eius ad preces nostras? Sed cum facis ea super quae non vis esse oculos Domini, non mereris precibus tuis et aures Domini; et tamen male faciendo, a te non avertis oculos Domini. Quid enim ibi sequitur? Vultus autem Domini super facientes mala. Sed ad quid? Ut perdat de terra memoriam eorum. Vides te videri? vides te latere non posse? Cum ergo quidquid feceris videaris, quare hoc non facis unde placere merearis? Ergo et hic quid? Quoniam magna est gloria Domini; quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit. Excelsa autem quasi non respicit: humilia enim respicit. Excelsa, quid? A longe cognoscit. Quid sibi ergo praestat superbus ? Ut a longe videatur; non ut non videatur. Nec putes te ideo securum esse debere, quod minus bene te videt , qui a longe te videt. Tu enim quod a longe vides, non bene vides: Deus etsi a longe te videt, perfecte te videt, et tecum non est. Hoc agis, non ut minus perfecte videaris; sed ut non sis cum illo a quo videris. At vero humilis quid sibi praestat? Prope est Dominus his qui obtriverunt cor . Erigat se ergo superbus, quantum voluerit; certe in alto habitat Deus, in coelo est Deus: vis tibi propinquet? Humilia te. Nam tanto a te erit altior, quanto tu elatior: Excelsa autem a longe cognoscit.