monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 12
Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Verum est: in quacumque tribulatione fueris, confitere, invoca; liberat te, vivificat te. Sed tamen aliquid hic debemus melius intelligere, quo iam familiarius inhaereamus Deo, dicamusque illi, Cito exaudi me. Dixerat enim, Excelsa a longe cognoscit: et excelsa superba non norunt tribulationem. Non norunt, inquam, tribulationem de qua dicitur alio loco, Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi . Quid enim magnum, si tribulatio te inveniat? Si aliquid potes, tu inveni tribulationem. Et quis est, inquis, qui inveniat tribulationem? aut quis illam vel quaerat? In medio tribulationis es, et nescis? Vita ista parva tribulatio est? Si non est tribulatio, non est peregrinatio; si autem peregrinatio est, aut parum patriam diligis, aut sine dubio tribularis. Quis enim non tribuletur, non se esse cum eo quod desiderat? Sed unde tibi non videtur ista tribulatio? Quia non amas. Ama alteram vitam, et videbis quia ista vita tribulatio est: quacumque prosperitate fulgeat, quibuslibet deliciis abundet atque circumfluat ; quando nondum est illud gaudium sine ulla tentatione certissimum, quod nobis in fine servat Deus, sine dubio tribulatio est. Ergo intelligamus et huius tribulationem, fratres. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Non sic ait, tanquam diceret, Si forte evenerit mihi tribulatio aliqua, liberabis inde me. Sed quomodo? Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; id est, aliter non vivificabis me, nisi in medio tribulationis ambulavero. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me. Vae ridentibus; beati lugentes : Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me.