monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 13
Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. Saeviant inimici; quid possunt facere inimici? Pecuniam tollere, exspoliare, proscribere, in exsilium mittere, doloribus tormentisque cruciare; ad postremum, si permissi fuerint, et occidere: numquid amplius? Tu autem, Domine, super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: super id quod mihi possunt facere inimici, tu extendisti manum tuam. Non enim inimici possunt me separare a te; tu autem amplius vindicas, quia adhuc differs me: Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam. Saeviat quantum potest inimicus, non me separat a Deo: tu autem, Domine, adhuc me non recipis , adhuc me in peregrinatione conteris, adhuc gaudium dulcedinemque tuam non praebes; nondum inebriasti ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae nondum potasti. Apud te enim est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen . Sed ecce dedi primitias spiritus, et credidi in te, et servio mente legi Dei ; tamen in nobismetipsis adhuc ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri . Hanc vitam nobis peccantibus dedit Deus, ubi etiam necesse est ut conteratur Adam in sudore et labore vultus sui, cum terra ei tribulos et spinas parit . Numquid aliquis inimicus plus potuit procurare? Super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam: sed tamen non ad desperationem. Sequitur enim: Et salvum me fecit dextera tua.