monumenta.ch > Augustinus > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 16
Est hic alius intellectus non negligendus, et forte magis eligendus. Domine Christe, retribues pro me. Ego enim si reddam, rapui; tu quod non rapuisti, solvisti: Domine, retribues pro me. Vide illum retribuentem pro nobis. Venerunt qui tributum exigerent; exigebant tributum didrachmam, id est duas drachmas in uno homine: ventum est ad Dominum, ut solveret tributum; imo non ad ipsum, sed ad discipulos; et dictum est illis: Magister vester non solvit tributum? Illi retulerunt ad eum. Et ille: Reges terrae a quibus exigunt tributum? a filiis suis, an ab alienis? Responderunt: Ab alienis. Ergo, inquit, liberi sunt filii. Sed tamen ne scandalizemus eos, ait Petro, vade, mitte hamum in mare, et qui primus piscis ascenderit, aperi os eius, et invenies staterem; id est duas didrachmas. Stater ponderis genus est, habens quatuor drachmas. Invenies ibi; da illis pro me et te . Domine, retribues pro me. Merito habemus primum piscem hamo captum, hamo comprehensum ; primum surgentem de mari, primogenitum a mortuis. In eius ore invenimus duas didrachmas, id est quatuor drachmas: in eius ore invenimus quatuor Evangelia. Istis quatuor drachmis ab exactione huius saeculi liberamur; per quatuor Evangelia debitores non remanebimus: ibi enim peccata nostra omnia solvuntur. Retribuit ergo pro nobis: gratias misericordiae ipsius. Nihil debebat; pro se non reddidit, sed pro nobis reddidit. Ecce, inquit, venit princeps mundi huius, et in me nihil inveniet. Quid est, in me nihil inveniet? Nullum peccatum in me inveniet; quare occidat me, non habet. Sed ut sciant omnes, ait, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc . Quid est, surgite, eamus hinc? Id est, non necessitate, sed voluntate patior, reddens quod non debeo: Domine, retribues pro me.