monumenta.ch > Augustinus > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 137, 17
Domine, misericordia tua in aeternum. Quid desiderem? Non diem hominum . Non laboravi subsequens te, Domine, et diem hominum non concupivi; tu scis . Ecce martyr sancta Crispina si desideraret diem hominum, negaret Christum: Plus hic viveret, sed in aeternum non viveret. Maluit in aeternum vivere, quam paulo amplius temporaliter vivere. Denique Domine, misericordia tua in aeternum; non ad tempus volo liberari. Misericordia tua in aeternum, qua martyres liberasti, et sic cito de hac vita abstulisti. Domine, misericordia tua in aeternum.