monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 4
Vides ergo habere te quomodo delecteris per singulos dies. Non enim te dimittet Deus tuus, etiam si aliquid triste acciderit. Quam enim triste erat, quod sancto viro Iob acciderat! Quam repente, quam multa mala! quemadmodum omnia de quibus gaudere putabatur, non de quibus gaudebat, diabolo tentante subtracta sunt! quemadmodum et filii mortui sunt! Periit quod servabatur, perierunt quibus servabatur; nec tamen periit qui et illud et illos dedit. Et ipsi filii praesenti saeculo perierunt, agnoscendi et recipiendi in futuro. Ille tamen vir habens aliud unde gauderet, in quo verum erat quod modo commemoravimus, Per singulos dies benedicam te; numquid quia ille dies quo totum perierat, tristis illuxit, ideo lux interior in corde defecit? Stetit quippe in illa luce, et ait: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum . Ergo per singulos dies laudavit, qui etiam in die tam tristi laudavit. Breve magisterium est, ut semper laudes Deum, veroque corde, non falso dicas: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo . Breve magisterium est, scilicet ut noveris eum misericorditer dare cum dat, misericorditer auferre cum tollit; nec te credas a misericordia eius derelinqui, qui tibi aut blanditur dando, ne deficias; aut corripit exsultantem, ne pereas. Sive ergo in eius donis, sive in eius flagellis, lauda tu . Laus flagellantis, medicina est vulneris. Per singulos, inquit, dies benedicam te. Prorsus per singulos dies, fratres, benedicite; omnino quidquid acciderit, benedicite Deum. Etenim ne accidat aliquid quod ferre non potestis, ipse facit. Ideo cum timore debes esse, quando tibi bene est; neque te ad hoc parare, quasi ut nunquam tenteris. Si enim nunquam tentaris, nunquam probaris. Nonne melius est tentari et probari, quam non tentatum reprobari? Et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.