monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 6
Verumtamen, quia magnitudinis eius non est finis, et eum quem non capimus, laudare debemus (si enim capimus, magnitudinis eius est finis: si autem magnitudinis eius non est finis, capere ex eo aliquid possumus; Deum tamen totum capere non possumus); tanquam deficientes in eius magnitudine, ut reficiamur eius bonitate, ad opera respiciamus, et de operibus laudemus operantem, de conditis Conditorem, de creatura Creatorem. Videamus quae hic fecerit, quae nobis nota sunt, quae nobis manifesta sunt. Illius enim immensa bonitas et interminabilis magnitudo, quanta alia fecit quae nos non novimus? Quando quidem aciem oculorum nostrorum usque ad coelum extendimus, et a sole et a luna et a stellis rursus revocamus ad terram; et hoc totum spatium est ubi vagatur acies nostra: ultra coelos quis extendat vel aciem mentis, non dicam carnis? Ergo quantum nota sunt nobis opera eius, laudemus eum per opera eius. Invisibilia enim eius, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur . Generatio et generatio laudabit opera tua. Omnis generatio laudabit opera tua. Forte enim omnis generatio dicta est, generatio et generatio. Non enim tamdiu dicturus erat, generatio et generatio, quamdiu finiret numerum omnium generationum; sed repetitio loquentis, in infinitum misit animum cogitantis. Ecce ista generatio quae nunc in carne est, transitura hinc sicut venit, laudat opera Dei; et illa cui succedenti cedit, laudabit utique opera Dei; et post illam erit alia; et usque in finem saeculi quam multae generationes! Hoc significans ait, Generatio et generatio laudabit opera tua. An forte duas quasdam generationes insinuare voluit ista repetitione? Sumus enim in ista generatione filii Dei; erimus in alia generatione filii resurrectionis. Appellavit Scriptura filios resurrectionis; ipsam resurrectionem regenerationem vocavit. In regeneratione, inquit, cum sederit filius hominis in maiestate sua . Item in alio loco: Non enim nubent, neque uxores ducent, cum sint filii resurrectionis . Ergo, Generatio et generatio laudabit opera tua. Laudamus nunc opera Domini, cum in hac mortalitate vivimus; et si laudamus compediti, quomodo laudabimus coronati! Ergo haec nunc attendamus in hac generatione opera Domini, in cuius laude dicitur, Generatio et generatio, laudabit opera tua; quoniam magnitudinis tuae non est finis. Opera tua intueri licet, ut tu lauderis qui talia operaris.