monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 11
Misericors et miserator Dominus, longanimis et multum misericors. Suavis Dominus omnibus, et miserationes eius in omnia opera eius. Nisi ille talis esset, de nobis repetitio nulla esset . Attende ad te ipsum; quid merebaris peccator? contemptor Dei, quid merebaris? Vide si occurrit tibi nisi poena, si occurrit tibi nisi supplicium. Vides ergo quid tibi debebatur, et quid dederit qui gratis dedit. Data est venia peccatori, datus est spiritus iustificationis, data est charitas et dilectio, in qua omnia bona facias; et super haec dabit et vitam aeternam, et societatem Angelorum: totum de misericordia. Merita tua nusquam iactes, quia et ipsa tua merita illius dona sunt: Et iustitia tua exsultabunt. Misericors et miserator Dominus: qui fecisti omnia gratis. Longanimis: quantos enim sustinet peccatores? Misericors et miserator Dominus, in his quibus veniam dedit: in his quibus adhuc non dedit, longanimis, non damnans, sed exspectans, ipsa exspectatione clamans, Convertimini ad me, et convertar ad vos ; et nimia longanimitate , Nolo, inquit, mortem impii, tantum ut revertatur et vivat . Ille quidem longanimis; tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua . Non enim modo sic longanimis in sustinendo, ut nunquam iustus in vindicando . Distribuit tempora: vocat te nunc, exhortatur te nunc; exspectat donec resipiscas, et tu tardas! Magna eius misericordia et in hoc quod diem vitae tibi incertum fecit, ut nescias quando hinc emigrabis; et cum quotidie speras te migrare, aliquando convertaris: et in hoc magna eius misericordia. Caeterum si statuisset diem omnibus, faceret abundare peccata de securitate. Dedit ergo spem veniae, ne desperando amplius pecces. Et spes, et desperatio timenda est in peccatis. Videte vocem desperantis ad augenda peccata, et videte vocem sperantis ad augenda peccata, et quomodo utrique voci occurrit providentia et misericordia Dei. Audi vocem desperantis: Iam, inquit, damnandus sum; quare non facio quidquid volo? Audi et vocem sperantis: Misericordia Domini magna est; quando me convertero, dimittet mihi omnia: quare non facio quidquid volo? Desperat, ut peccet; sperat, ut peccet. Utrumque metuendum est, utrumque periculosum; vae a desperatione! vae a perversa spe! Utrique huic periculo et utrique malo quomodo occurrit misericordia Dei? Quid dicis tu, qui desperando volebas peccare? Iam damnandus sum; quare non facio quidquid volo. Audi Scripturam: Nolo mortem impii, tantum ut revertatur et vivat. Hac voce Dei reducitur in spem: sed timendus est alius laqueus, ne ipsa spe amplius peccet. Quid ergo et tu dicebas, qui spe magis peccas? Quando me convertero, omnia mihi Deus dimittet; faciam quidquid volo. Audi et tu Scripturam: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te . Noli ergo dicere: Cras me convertam, cras Deo placebo; et omnia hodierna et hesterna dimittuntur mihi. Verum quidem dicis, quia Deus conversioni tuae indulgentiam promisit; sed dilationi tuae diem crastinum non promisit.