monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 13
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant te. Omnia opera tua confiteantur tibi. Quid enim? terra non est opus eius? ligna non sunt opera eius? pecora, bestiae, pisces, volatilia non sunt opera eius? Plane et haec opera eius. Et quomodo ei confitebuntur et haec? Video quidem in Angelis confiteri illi opera eius; etenim opera eius sunt Angeli: et homines opera eius sunt; et cum confitentur illi homines, opera eius illi confitentur: numquid ligna et lapides vocem habent confessionis? Prorsus confiteantur ei omnia opera eius. Quid dicis? Et terra et ligna? Omnia opera eius. Si omnia laudant, cur non omnia confitentur? Confessio enim non peccatorum tantum dicitur, sed et laudis: ne forte ubicumque auditis confessionem, putetis iam non esse nisi peccati. Usque adeo enim hoc putatur, ut quando sonuerit de divinis eloquiis, continuo sit consuetudo pectora tundere. Audi quia est et laudis confessio. Numquid Dominus Iesus Christus habebat peccatum? Et tamen ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae . Confessio est ergo in laude. Proinde quid accipiendum, Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua? Laudent te omnia opera tua. Sed talis quaestio redit ad laudem, qualis erat in confessione. Si enim propterea confiteri non poterunt terra, ligna et quaeque insensata, quia vocem non habent confitendi; ideo nec laudabunt, quia vocem non habent praedicandi. Nonne tamen omnia tres illi pueri enumerant, deambulantes inter flammas innoxias; quibus spatium erat, non solum non ardendi, sed etiam laudandi Deum? Omnibus dicunt a coelestibus usque ad terrena: Benedicite, hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula . Ecce quomodo dicunt hymnum. Nemo hoc sentiat, quod mutus lapis aut mutum animal habeat rationem intelligendi Deum: hoc qui putaverunt, multum a veritate aberraverunt. Deus ordinavit omnia, et fecit omnia: quibusdam dedit sensum, et intellectum, et immortalitatem, sicut Angelis; quibusdam dedit sensum et intellectum cum mortalitate, sicut hominibus; quibusdam dedit sensum corporis, nec intellectum, nec immortalitatem dedit, sicut pecoribus; quibusdam vero nec sensum, nec intellectum, nec immortalitatem, sicut herbis, lignis, lapidibus: tamen et ipsa in genere suo deesse non possunt, et gradibus quibusdam ordinavit creaturam, a terra usque ad coelum, a visibilibus ad invisibilia, a mortalibus ad immortalia. Ista contextio creaturae, ista ordinatissima pulchritudo, ab imis ad summa conscendens, a summis ad ima descendens, nusquam interrupta, sed dissimilibus temperata, tota laudat Deum. Quare ergo tota laudat Deum? Quia cum eam consideras et pulchram vides, tu in illa laudas Deum. Vox quaedam est mutae terrae, species terrae. Attendis et vides eius speciem, vides eius fecunditatem, vides eius vires, quomodo concipiat semen, quomodo plerumque afferat quod non est seminatum: vides, et consideratione tua tanquam interrogas eam; et ipsa inquisitio interrogatio est. Cum autem inquisieris admirans, et perscrutatus fueris, et magnam vim, magnam pulchritudinem, praeclaramque virtutem inveneris, quoniam apud se et a se habere hanc virtutem non posset; continuo tibi venit in mentem, quia non potuit a se esse, nisi ab illo Creatore. Et hoc quod in ea invenisti, vox confessionis ipsius est, ut laudes Creatorem. Nonne considerata universa pulchritudine mundi huius, tanquam una voce tibi species ipsa respondet: Non me ego feci, sed Deus?