monumenta.ch > Augustinus > sectio 14

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 14
Ergo, Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant te. Ut in confessione operum tuorum sancti tui te benedicant, ipsi sancti tui inspiciant creaturam confitentem. Et illorum vocem audi benedicentem. Etenim cum sancti tui benedicunt te, quid dicunt? Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur. Quam potens Deus, qui fecit terram! quam potens Deus, qui implevit terram bonis! quam potens Deus, qui dedit vitas suas proprias animalibus! quam potens Deus, qui semina diversa dedit visceribus terrae, ut germinarent tantam varietatem fruticum, tantam speciem arborum! quam potens Deus, quam magnus Deus! Tu interroga, creatura respondet; et de responsione, tanquam confessione creaturae, tu, sancte Dei, benedicis Deum, et potentiam loqueris.