monumenta.ch > Augustinus > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 17
Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Fidelis Dominus in verbis suis: quid enim promisit, et non dedit? Fidelis Dominus in verbis suis. Adhuc quaedam promisit et non dedit; sed credatur illi ex his quae dedit. Fidelis Dominus in verbis suis. Possemus illi credere tantummodo dicenti: noluit sibi credi dicenti, sed voluit teneri Scripturam suam; quomodo si diceres alicui homini, cum aliquid promitteres, Non mihi credis, ecce scribo tibi. Etenim quia generatio vadit, et generatio venit, et sic transcurrunt ista saecula cedentibus succedentibusque mortalibus; Scriptura Dei manere debuit, et quoddam chirographum Dei, quod omnes transeuntes legerent, et viam promissionis eius tenerent. Et quanta sunt quae reddidit ex isto chirographo? Dubitant homines credere illi de resurrectione mortuorum et de futuro saeculo, quod solum iam reddendum restat; quando, si faciat rationem cum infidelibus, erubescunt infideles? Si dicat tibi Deus: Chirographum meum tenes; iudicium promisi, diremptionem bonorum et malorum, regnum sempiternum fidelibus, et non vis credere? Ibi in chirographo meo lege omnia quae promisi, deduc mecum rationem: certe vel computando quae reddidi, potes me credere redditurum esse quod debeo. In ipso chirographo habes promissum unicum Filium, cui non peperci, sed pro vobis omnibus tradidi eum : iam computa in redditis. Lege chirographum; promisi ibi pignus Spiritus sancti me daturum per Filium meum: computa redditum . Promisi ibi sanguinem et coronas martyrum gloriosissimorum: computa redditum; admoneat te Massa redditi debiti mei. Sed et haec gloria Martyrum ut redderetur, tibi promissa in chirographo, ubi scriptum est, Propter te mortificamur tota die ; ut hoc redderetur, Fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum eius . Principes convenerunt in unum, conspirantes adversus Christianos. Quid? ipsorum regum fidem, nonne et promisi in chirographo, et reddidi in effectu? Attende ubi promisi: Adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi (Pasl. LXXI, 11). Ingrate, legis debitum, cernis redditum, non credis promissum? Lege aliud in chirographo meo: Quoniam fremuerunt gentes: Quoniam inimici mei dixerunt mala mihi, hoc est Christo: Quando morietur et peribit nomen eius ? Quoniam haec omnia fecerunt atque dixerunt, lege quod promisi, cui me solvendo obstrinxi: Praevalebit Dominus adversus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; et adorabunt eum, unusquisque de loco suo ? Nempe iam praevaluit; exterminavit omnes deos gentium terrae. Nonne et hoc facit, et hoc reddit? Ante oculos omnium ponit solutionem debitorum suorum: quaedam reddidit sub maioribus nostris, quae nos non vidimus; quaedam reddidit temporibus nostris, quae illi non viderunt: per omnes generationes reddidit quae scripta sunt. Et quid restat? Non ei creditur, his omnibus redditis? Quid restat? Ecce fecisti rationem; tanta reddidit: numquid propter pauca residua infidelis est factus? Absit. Quare? Quia, Fidelis Dominus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.