monumenta.ch > Augustinus > sectio 23

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 23
Voluntatem timentium se faciet. Faciet, faciet: etsi non faciat ad horam, faciet tamen. Certe, si ideo times Deum, ut tu facias ipsius voluntatem, ecce et ipse quodammodo ministrat tibi, facit voluntatem tuam. Et preces eorum exaudiet, et salvos faciet eos. Vides ad hoc exaudire medicum, ut salvos faciat. Quando hoc? Audi Apostolum dicentem: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus : salutem scilicet, quam dicit Petrus paratam revelari in tempore novissimo .