monumenta.ch > Augustinus > sectio 25

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 144, 25
Quoniam haec ita sunt, et audivimus benedictionem Domini, opera Domini, mirabilia Domini, misericordias Domini, severitatem Domini, providentiam in omnibus operibus eius, confessionem omnium operum eius; quid in laude eius concludat attendite: Laudem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomen sanctum eius in saeculum, et in saeculum saeculi.