monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 2
Dii ergo quorum Deus est verus Deus, qui sunt, aut ubi sunt? Dicit alius psalmus: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernit. Adhuc nescimus ne forte dii aliqui in coelo congregati sint, et in eorum congregatione, hoc est enim in synagoga, stetit Deus discernere illos. Videte in eodem psalmo quibus dicat: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes: vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis . Manifestum est ergo, quia homines dixit deos, ex gratia sua deificatos, non de substantia sua natos. Ille enim iustificat, qui per semetipsum non ex alio iustus est; et ille deificat, qui per seipsum non alterius participatione Deus est. Qui autem iustificat, ipse deificat, quia iustificando, filios Dei facit. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri . Si filii Dei facti sumus, et dii facti sumus: sed hoc gratiae est adoptantis, non naturae generantis. Unicus enim Dei Filius Deus et cum Patre unus Deus, Dominus et Salvator noster Iesus Christus, in principio Verbum et Verbum apud Deum, Verbum Deus. Caeteri qui fiunt dii, gratia ipsius fiunt, non de substantia eius nascuntur ut hoc sint quod ille, sed ut per beneficium perveniant ad eum, et sint cohaeredes Christi. Tanta enim charitas est in illo haerede, ut voluerit habere cohaeredes. Quis hoc avarus homo velit, habere cohaeredes? Sed et qui in venitur velle, dividet cum eis haereditatem, minus habens ipse dividens quam si solus possideret: haereditas autem in qua cohaeredes Christi sumus, non minuitur copia possessorum, nec fit angustior numerositate cohaeredum; sed tanta est multis quanta paucis, tanta singulis quanta omnibus. Videte, inquit apostolus, qualem dilectionem nobis dedit Deus, ut filii Dei vocemur et simus. Et in alio loco: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Ergo sumus in spe, nondum in re. Scimus autem, inquit, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est . Unicus similis nascendo, nos similes videndo . Non enim ita similes ut ille, qui hoc est quod ille a quo genitus est: nos enim similes, non aequales: ille quia aequalis, ideo similis. Audivimus qui sint dii facti iustificati, quia filii Dei dicuntur; et dii qui non sunt dii, quibus ille Deus deorum terribilis est. Dicit enim alius psalmus: Terribilis est super omnes deos. Et quasi quaereres, Quos deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia . Diis gentium, daemoniis terribilis; diis a se factis, filiis amabilis. Proinde confitentes maiestatem Dei utrosque invenio, et daemonia confessa sunt Christum, et fideles confessi sunt Christum. Tu es Christus Filius Dei vivi, dixit Petrus . Scimus qui sis: tu es Filius Dei, dixerunt daemones . Parem audio confessionem, sed non parem invenio dilectionem; imo vero hic dilectionem, ibi timorem. Quibus ergo amabilis, filii sunt; quibus terribilis, filii non sunt: quibus amabilis, deos illos fecit; quibus terribilis, non esse deos convincit. Hi enim dii fiunt, illi dii putantur: hos deos facit veritas, illos error existimat.