monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 10 > 106 > uwbM.p.th.f.68.237 > sectio 3 > sectio 3
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 3
Deus ergo deorum Dominus locutus est. Locutus est multis modis. Per Angelos ipse locutus est, per Prophetas ipse locutus est, per os proprium ipse locutus est, per Apostolos suos ipse locutus est, per fideles suos ipse loquitur, per humilitatem nostram, cum aliquid verum dicimus, ipse loquitur. Videte itaque, loquendo multipliciter, multis modis, per multa vasa, per multa organa, ipse tamen sonat ubique, tangendo, modificando, inspirando: videte quid egerit. Locutus est enim, et vocavit terram. Quam terram? An forte Africam? propter eos qui dicunt, Ecclesia Christi pars Donati est, Solam quidem Africam non vocavit, sed et Africam non separavit. Qui enim vocavit terram a solis ortu usque ad oceasum, nullas relinquens partes quas non vocarit, in sua vocatione Africam invenit. Gaudeat ergo in unitate, non superbiat in divisione. Bene dicimus quia vox Dei deorum et in Africam venit, non in Africa remansit. Vocavit enim terram a solis ortu usque ad occasum, Non est ubi lateant insidiae haereticorum, non habent in qua se umbra falsitatis abscondant: nec enim est qui se abscondat a calore eius . Qui terram vocavit, et totam terram vocavit: qui terram vocavit, tantam vocavit quantam fabricavit. Quid mihi exsurgunt pseudo-christi et pseudoprophetae? quid est quod me verbis captiosis illaqueare moliuntur, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic est ? Non audio ostendentes partes: Deus deorum totum mihi ostendit: qui vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, totum redemit; partes autem calumniantes condemnavit.