monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 5
Nam cum ipse Dominus venisset, quia passurus venit, occultus venit: et cum esset fortis in se, infirmus in carne apparuit. Oportebat enim eum videri, ut non intelligeretur; contemni, ut occideretur. Erat gloriae species in divinitate; sed haec latebat in carne. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . Sic ergo inter Iudaeos, inter inimicos ambulavit occultus, mira faciens, mala patiens, donec suspenderetur in ligno; videntesque pendentem Iudaei magis magisque contemnerent, et ante crucem caput agitantes, dicerent: Si Filius Dei est, descendat de cruce . Occultus ergo erat Deus deorum, et voces edebat magis ex compassione nostra, quam ex maiestate sua. Unde enim illae voces, nisi ex nobis assumptae, Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti . Quando autem Pater Filium dereliquit, aut Filius Patrem? Nonne unus Deus, Filius et Pater? nonne verissimum, Ego et Pater unum sumus ? Unde ergo, Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti, nisi quia in carne infirmitatis agnoscebatur vox peccatoris? Qui enim suscepit similitudinem carnis peccati , cur non susciperet similitudinem vocis peccati? Occultus ergo Deus deorum et cum inter homines ambulavit, et cum esurivit et sitivit, et cum fatigatus sedit, et cum lassato corpore dormivit, et cum apprehensus, et cum flagellatus, et cum ante iudicem positus, et cum superbienti respondit, Non haberes in me potestatem, nisi data fuisset desuper : et quod ductus ad victimam, coram tondente se non aperuit os suum , et quod crucifixus, et quod sepultus, semper occultus Deus deorum. Quid postea quam resurrexit? Mirati discipuli et primo non crediderunt, donec tangerent atque palparent . Sed caro resurrexerat, quia caro mortua erat: divinitas quae mori non poterat, adhuc etiam in carne resurgentis latebat. Videri forma potuit, teneri membra, palpari cicatrices: Verbum per quod facta sunt omnia, quis videt? quis tenet? quis palpat? Et tamen Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Et qui tenebat hominem Thomas, intelligebat ut poterat Deum. Palpatis enim cicatricibus, exclamavit: Dominus meus et Deus meus . Ostendebat tamen Dominus eam formam, eamque carnem quam in cruce viderant, quae in sepultura posita fuerat. Fecit cum eis quadraginta dies. Impiis Iudaeis non se demonstravit: illis demonstravit se, qui in eum crediderant antequam crucifegeretur; ut quos crucifixus dimiserat titubantes, resurgens faceret fortes. Deinde quadragesimo die commendans Ecclesiam suam, id est vocatam terram a solis ortu usque ad occasum, ne haberent excusationem qui volunt in schismate deperire, ascendit in coelum, dicens eis, Eritis mihi testes in Ierusalem (unde species decoris eius), et in totam Iudaeam et Samariam, et usque in totam terram. His enim dictis, nubes suscepit eum. Intuebantur illi quem noverant: noverant tamen in humilitate, nondum in claritate. Et cum ab eis iret in coelum, admoniti sunt voce angelica dicente: Quid statis, viri Galilaei? Hic Iesus quem videtis ire, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Ascendit ergo: regressi illi laetantes, manserunt in civitate, secundum eius praeceptum, donec implerentur Spiritu sancto . Quid autem dictum erat Thomae palpanti? Quia vidisti, credidisti; beati qui non vident, et credunt . Praedicti sumus. Terra illa vocata a solis ortu usque ad occasum non videt, et credit. Occultus ergo Deus deorum, et eis inter quos ambulavit, et eis a quibus crucifixus est, et eis ad quorum oculos resurrexit, et nobis qui credimus in coelo sedentem, quem non vidimus in terra ambulantem. Sed etsi videremus, nonne hoc videremus quod Iudaei viderunt et crucifixerunt? Plus est quod non videntes Christum credimus Deum, quam quod illi videntes nonnisi hominem putaverunt. Illi denique male putando mortificaverunt, nos bene credendo vivificamur.