monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.367 > bnf10439.85 r > sectio 4 > uwbM.p.th.f.68.55 > uwbM.p.th.q.1a.29 > bnf10439.192 r > csg7.71 > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 6
Quid ergo, fratres? Ille Deus deorum, et tunc occultus, et modo occultus, numquid semper occultus? Non plane: audi sequentia: Deus manifestus veniet. Qui venit occultus, veniet manifestus: venit occultus iudicandus, veniet manifestus iudicaturus; venit occultus ut ante iudicem staret, veniet manifestus ut etiam de iudicibus iudicet: Veniet manifestus et non silebit. Quid enim? modo silet? Et unde sunt quae dicimus? unde ista praecepta? unde ista monita? unde ista tuba terroris? Non silet, et silet: non silet a monendo, silet a vindicando; non silet a praecepto, silet a iudicio. Patitur enim peccatores quotidie mala facientes, Deum non curantes, non in conscientia sua, non in coelo, non in terra: non eum latent haec omnia, et universaliter omnes admonet, et quando aliquos flagellat in terra, admonitio est, nondum damnatio. Silet ergo a iudicio, occultus in coelo est, adhuc interpellat pro nobis: patiens est super peccatores, non exercens iram, sed exspectans poenitentiam. Dicit alio loco: Tacui, numquid semper tacebo ? Quando ergo non tacebit, Deus manifestus veniet. Quis Deus? Deus noster. Et ipse Deus, qui Deus noster: non enim Deus est, qui non est noster Deus. Dii enim Gentium daemonia: Deus Christianorum, verus Deus. Ipse veniet, sed manifestus, non adhuc illudendus, non adhuc exalapandus et flagellandus; veniet, sed manifestus, non adhuc calamo in capite percutiendus, non adhuc crucifigendus, occidendus, sepeliendus: quia haec omnia occultus Deus pati voluit. Veniet manifestus, et non silebit.