monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 9
Sed dicit aliquis: duodecim illic Apostoli consedebunt, non amplius. Ubi ergo erit apostolus Paulus? Numquid inde separatus erit? Absit ut hoc dicamus, absit ut hoc vel tacite cogitemus. Quid si ergo in loco Iudae ipse residebit? Sed manifestavit Scriptura divina, quis in Iudae loco sit ordinatus: Matthias enim est expresse nominatus in Actibus Apostolorum, ut de illo dubitare non possemus . Cadente ergo Iuda, impletus est numerus duodenarius. Cum ergo ille numerus duodenarius occupaverit duodecim sedes, non iudicabit Paulus apostolus? An forte stans iudicabit? Non ita est: non faciet hoc ille iustitiae retributor: non omnino stans iudicabit qui plus omnibus illis laboravit . Certe vel iste unus apostolus Paulus cogit nos diligentius cogitare et perscrutari, quare dictae sint duodecim sedes. Invenimus enim et alios numeros in Scripturis multitudinem significantes. Quinque virgines admittuntur, quinque excluduntur . Ubilibet intellige virgines: sive in castitate atque integritate cordis, ubi debet virgo esse tota Ecclesia, cui dicitur, Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo ; sive in his feminis quae etiam integritatem carnis dicatam habent Deo: numquid in tot millibus solae quinque sunt? Sed in quinario numero intelligitur continentia quinque sensuum carnis. Etenim multis venit corruptio per oculos, multis per aurem, multis per illicitum olfactum, multis per nefarium gustum, multis per adulterinum amplexum: ab his omnibus quinque ianuis corruptionis quicumque se continent, et sic continent ut in sua conscientia gloriam habeant, non laudem ab hominibus exspectent, quinque sunt virgines sapientes, habentes oleum secum. Quid est, oleum habentes secum? Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae . Rursus ille qui apud inferos torquebatur: Habeo, inquit, quinque fratres . Ibi intelligitur populus Iudaeorum sub lege positus: quia Moyses legislator quinque libros conscripsit. Item Dominus post resurrectionem iubet mitti retia in dexteram partem, levantur pisces centum quinquaginta tres. Et cum tam magni essent, ait evangelista, retia non sunt disrupta . Etenim ante passionem iussit mitti retia, non dicens in dexteram partem neque in sinistram: quia si in dexteram diceret, solos bonos significaret; si in sinistram, solos malos: ubi autem tacetur dextera et sinistra, mixti capiuntur boni et mali. Capti sunt autem tunc, sicut Evangelii veritas attestatur, tam multi ut retia rumperentur . Significabat enim illa captura hoc tempus: retia rupta significabant conscissiones et conscissuras haereticorum et schismaticorum. Quod autem post resurrectionem suam Dominus fecit, post resurrectionem nostram nobis futurum significavit, in illo numero regni coelorum, ubi nullus erit malus. Propterea retia quae in dexteram partem missa sunt, dexteros expresserunt, remotis sinistris. Numquid tamen in illis dextris centum quinquaginta tres soli iusti erunt? Millia millium Scriptura significat . Legite Apocalypsim: duodecies duodena millia fortasse, sicut ibi intelligitur, ex solo populo Iudaeorum futura sunt . Attendite martyrum numerositatem: sola in proximo quae dicitur Massa candida , plus habet quam centum quinquaginta tres martyres. Postremo septem illa millia de quibus respondetur Eliae, Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal , longe istum piscium numerum superant. Centum ergo quinquaginta tres pisces non tantum numerum sanctorum significat; sed universum sanctorum et iustorum numerum certa causa tanto numero significat Scriptura, ut omnes intelligantur in illis centum quinquaginta tribus pertinentes ad resurrectionem vitae aeternae. Etenim Lex habet decem praecepta: Spiritus autem gratiae, per quam solam Lex impletur, septiformis legitur . Discutiendus est ergo numerus, quid sibi velint decem et septem: decem in praeceptis, septem in gratia Spiritus sancti; per quam gratiam implentur praecepta. Decem ergo et septem tenent omnes pertinentes ad resurrectionem, ad dextram, ad regnum coelorum, ad vitam aeternam; id est Legem implentes per gratiam Spiritus, non quasi per opus suum aut per meritum suum. Decem autem et septem, si numeres ab uno usque ad decem et septem, addendo numeros omnes gradatim, ut ad unum addas duo, addas tria, addas quatuor, ut fiant decem, addendo quinque ut fiant quindecim, addendo sex ut fiant viginti unum, addendo septem ut fiant viginti octo, addendo octo ut fiant triginta sex, addendo novem ut fiant quadraginta quinque, addendo decem ut fiant quinquaginta quinque, addendo undecim ut fiant sexaginta sex, addendo duodecim ut fiant septuaginta octo, addendo tredecim ut fiant nonaginta unum, addendo quatuordecim ut fiant centum quinque, addendo quindecim ut fiant centum viginti, addendo sexdecim ut fiant centum triginta sex, addendo decem et septem, efficiuntur centum quinquaginta tria: invenies ingentem numerum omnium sanctorum pertinere ad hunc numerum piscium paucorum. Quomodo ergo in quinque virginibus innumerabiles virgines, quomodo in quinque fratribus illius qui torquebatur apud inferos millia populi Iudaeorum, quomodo in numero centum quinquaginta trium piscium millia millium sanctorum: sic in duodecim sedibus non duodecim homines, sed magnus est numerus perfectorum.