monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.161 > csg75.547 > sectio 11 > sectio 5 > bnf10439.60 r > 74 > bnf10439.58 r > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 11
Cum ergo manifestum sit, multos cum Domino iudicaturos, alios vero, non tamen ex aequo, sed pro meritis iudicandos; cum omnibus Angelis suis veniet, quando ante eum congregabuntur omnes gentes , et inter omnes Angelos deputandi erunt illi, qui tam perfecti fuerint ut sedentes super duodecim sedes iudicent duodecim tribus Israel. Etenim homines dicti sunt angeli: Apostolus de se dicit, Sicut angelum Dei suscepistis me . De Ioanne Baptista dicitur: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te . Ergo cum omnibus Angelis veniens, simul secum habebit et sanctos. Aperte enim dicit et Isaias: Veniet ad iudicium cum senioribus populi . Isti ergo seniores populi, isti iam Angeli nominati, ista millia multorum perfectorum de toto orbe venientium, coelum vocantur. Illa vero, terra, sed fructuosa. Quae terra fructuosa? In dextra ponenda, cui dicetur, Esurivi, et dedistis mihi manducare: vere terra fructuosa, cui gaudet Apostolus, quando ei miserunt ad necessitates eius: Non quia quaero datum, inquit, sed requiro fructum. Et gratias agit dicens: Quia tandem aliquando repullulastis pro me sapere . Repullulastis ut arboribus dicit, quae sterilitato quadam exaruerant. Veniens itaque Dominus ad iudicium, ut iam Psalmum, fratres, audiamus, quid facturus est? Advocabit coelum sursum: coelum, omnes sanctos perfectos iudicaturos; advocabit eos sursum, sessores secum iudicaturos duodecim tribus Israel. Quomodo enim Advocabit coelum sursum, cum semper sursum sit coelum? Sed quos hic coelum dicit, eosdem coelos alibi appellat. Quos coelos? Qui enarrant gloriam Dei: Coeli enim enarrant gloriam Dei: de quibus dicitur, In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum . Videte enim discernentem Dominum in iudicio: Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. A quibus, nisi a malis? De quibus hic postea non fit mentio, iam tanquam diiudicatis ad poenam. Istos bonos vide, et distingue. Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. Vocat et terram, non tamen concernendam, sed discernendam. Primo enim concretos vocavit , quando locutus est Deus deorum, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; nondum discreverat: servi illi missi erant invitare ad nuptias, qui congregaverant bonos et malos . Cum vero Deus deorum manifestus veniet, et non silebit, sic advocabit coelum sursum, ut iudicet cum illo. Quod enim coelum, ipsi coeli; sicut quae terra, ipsae terrae; sicut quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae. Advocabit coelum sursum, et terram discernere populum suum. Iam cum coelo terram discernit, id est, coelum cum illo terram discernit. Quomodo discernit terram? Ut alios ponat ad dextram, alios ad sinistram. Terrae autem discretae quid dicit? Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et caetera. Illi autem: Quando te vidimus, inquiunt, esurientem? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis . Coelum terrae ostendit minimos suos iam sursum vocatos, et ab humilitate exaltatos: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Advocabit ergo coelum sursum, et terram discernere populum suum.