monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 12
Congregate illi iustos eius. Vox divina et prophetica, videns futura tanquam praesentia, exhortatur Angelos congregantes. Mittet enim Angelos suos, et congregabuntur ante eum omnes gentes . Congregate illi iustos eius. Quos iustos, nisi viventes ex fide, facientes opera misericordiae? Etenim opera illa, iustitiae opera sunt. Habes Evangelium: Cavete iustitiam vestram facere coram hominibus, ut videamini ab eis. Et quasi quaereretur, Quam iustitiam? Cum ergo facis eleemosynam, inquit . Ergo eleemosynas opera iustitiae esse significavit. Ipsos congregate iustos eius: eos congregate qui compassi sunt inopi, qui intellexerunt super egenum et pauperem: congregate illos, conservet eos Dominus, et vivificet eos . Congregate illi iustos eius: qui disponunt testamentum eius super sacrificia: id est, qui cogitant de promissis eius super illa quae operantur. Ipsa enim sunt sacrificia, Deo dicente, Misericordiam volo plus quam sacrificium . Qui disponunt testamentum eius super sacrificia.