monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 13
Et annuntiabunt coeli iustitiam eius. Vere hanc iustitiam Dei coeli nobis annuntiaverunt, Evangelistae praedixerunt. Per illos audivimus futuros quosdam ad dextram, quibus dicit paterfamilias, Venite, benedicti Patris mei, percipite. Quid percipite? Regnum. Pro qua re? Esurivi, et dedistis mihi manducare. Quid tam vile, quid tam terrenum, quam frangere panem esurienti? Tanti valet regnum coelorum. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti . Sed non habes facultatem frangendi panem, non habes domum quo inducas, non habes vestem qua cooperias: da calicem aquae frigidae , mitte duo minuta in gazophylacium . Tantum emit vidua duobus minutis, quantum emit Petrus relinquens retia , quantum emit Zacchaeus dando dimidium patrimonium . Tanti valet, quantum habueris. Annuntiabunt coeli iustitiam eius. quoniam Deus iudex est. Vere iudex, non concernens , sed discernens. Novit enim Dominus qui sunt eius . Etsi grana latent in palea, agricolae nota sunt. Nemo timeat esse granum etiam inter paleam; non falluntur oculi ventilatoris nostri. Noli timere, ne illa tempestas quae erit in circuitu eius, concernat te cum palea. Certe valida erit tempestas; nullum tamen granum tollet a parte tritici ad paleam: quia non quilibet rusticus cum tridente, sed Deus Trinitas iudex est. Et annuntiabunt coeli iustitiam eius: quoniam Deus iudex est. Eant coeli, annuntient coeli, in omnem terram exeat sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum : et dicat illud corpus, De finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum . Modo enim concretum gemit, discretum gaudebit. Clamet ergo, et dicat: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam . Non comperdit, quia Deus iudex est. Clamet illi, et dicat, Iudica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta : dicat, faciet ille: congregabuntur ei iusti eius. Vocavit terram, ut discernat populum suum.