monumenta.ch > Augustinus > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 15
Quid quaerit ab homine, videamus. Deus noster, imperator et rex noster, quod vectigal nobis indicit; quoniam voluit esse rex noster, et voluit nos esse provinciam suam? Audiamus indictiones eius. Non trepidet pauper sub indictione Dei: quod sibi Deus dari indicit, ipse prius donat qui indicit: vos tantum devoti estote. Non exigit Deus quod non dedit, et omnibus dedit quod exigit. Quid enim exigit? Audiamus iam: Non super sacrificia tua arguam te. Non tibi dicam: Quare non mihi pinguem taurum mactasti? quare non de grege tuo optimum hircum elegisti? quare aries ille ambulat in ovibus tuis, et in ara mea non ponitur? Non dicam: Inspice agros tuos et chortem tuam, et parietes tuos, quaerendo quid mihi des. Non super sacrificia tua arguam te. Quid ergo? Non acceptas sacrificia mea? Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Holocausta quaedam, de quibus in alio psalmo dicitur, Si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis: et rursus convertit se, Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Quae sunt ergo holocausta quae non spernit? Quae holocausta quae in conspectu eius sunt semper? Benigne, inquit, fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur muri Ierusalem: tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta . Dicit quaedam holocausta Deum acceptaturum. Quid est autem holocaustum? Totum igne absumptum: καῦσις incensio est, ὅλον totum est: holocaustum autem est totum igne absumptum. Est quidam ignis flagrantissimae charitatis: animus inflammetur charitate, arripiat eadem charitas membra in usum suum, non ea permittat militare cupiditati, ut totus exardescat igne amoris divini qui vult offerre Deo holocaustum. Talia holocausta tua in conspectu meo sunt semper.