monumenta.ch > Beda Venerabilis > bkeCod.47.112v > sectio 2 > sluMscr.Dresd.A.145.b.74 > sectio 5 > sectio 16

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 16
Adhuc iste Israel forte non intelligit quae holocausta eius in conspectu suo habeat semper, et adhuc de bobus, de ovibus, de hircis cogitat: non cogitet; Non accipiam de domo tua vitulos. Holocausta nominavi; iam animo et cogitatione ad terrenos greges currebas, inde pingue mihi aliquid eligebas: Non accipiam de domo tua vitulos. Praenuntiat Testamentum novum, ubi omnia illa sacrificia vetera cessaverunt. Erant enim tunc praenuntiantia futurum quoddam sacrificium, cuius sanguine mundaremur. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos.