monumenta.ch > Augustinus > sectio 28 > bsbClm6224.76 > sectio 13 > 136 > sectio 17

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 17
Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae. Quid a te quaeram quod ego condidi? Magisne est hoc tuum cui possidere dedi, quam meum qui feci? Quoniam meae sunt omnes bestiae silvae. Sed forte ait ille Israel, Bestiae Dei sunt, illae bestiae ferae quas non includo in chorte mea, quas non alligo ad praesepe meum: caeterum bos ille et ovis et hircus, mea sunt haec. Pecora in montibus et boves. Mea sunt illa quae non possides, mea sunt ista quae possides. Si enim servus meus es tu, totum peculium tuum meum est. Neque enim est peculium Domini quod sibi servus comparavit, et non erit peculium Domini quod ipse Dominus servo creavit. Ergo meae sunt bestiae silvae quas tu non cepisti; mea sunt et pecora in montibus quae sunt tua, et boves qui sunt ad praesepe tuum: omnia mea sunt, quia ego creavi ea.