monumenta.ch > Augustinus > sectio 21

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 21
Dic ergo, Domine Deus noster, quid indicis populo tuo, Israeli tuo? Immola Deo sacrificium laudis. Dicamus illi et nos: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi . Expaveram ne aliquid indiceres quod esset extra me, quod computabam in chorte mea, et a fure iam forte ablatum erat. Quid mihi indicis? Immola Deo sacrificium laudis. Ad me redeam, ubi inveniam quod immolem: ad me redeam, in me inveniam laudis immolationem: sit ara tua, conscientia mea . Immola Deo sacrificium laudis. Securi sumus, non imus in Arabiam thus quaerere, non sarcinas avari negotiatoris excutimus: sacrificium laudis quaerit a nobie Deus. Habebat hoc sacrificium laudis Zacchaeus in patrimonio suo, habebat vidua in saccello suo, habebat nescio quis pauper hospes in dolio suo; alius nec in patrimonio, nec in saccello, nec in dolio aliquid habebat, totum habebat in animo suo: salus domui Zacchaei ; et plus misit haec vidua quam divites illi ; iste calicem aquae frigidae porrigens , non perdet mercedem suam; sed et pax in terra hominibus bonae voluntatis . Immola Deo sacrificium laudis. O sacrificium gratuitum, gratia datum! Non quidem hoc emi quod offerrem, sed tu donasti: nam nec hoc haberem. Immola Deo sacrificium laudis. Et haec immolatio sacrificii laudis, gratias agere illi a quo habes quidquid boni habes, et cuius misericordia tibi dimittitur quidquid tuum mali habes. Immola Deo sacrificium laudis: et redde Altissimo preces tuas. Hoc odore Dominus delectatur. Redde Altissimo preces tuas.