monumenta.ch > Augustinus > sectio 22

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 22
Et invoca me in die tribulationis tuae: et eximam te, et glorificabis me. Non enim praesumere debes de viribus tuis, omnia auxilia tua mendacia sunt. Me invoca in die tribulationis: eruam te, et glorificabis me. Ad hoc enim permisi diem tribulationis tibi fieri: quia forte si non tribulareris, non invocares me; cum tribularis autem, invocas me; cum invocas me, eximam te; cum eximam te, glorificabis me, ut iam non discedas a me. Obtorpuerat quidam et friguerat a fervore orationis, et dixit: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi . Invenit tribulationem tanquam aliquid utile; putruerat tabe peccatorum suorum, iam sine sensu remanserat, invenit tribulationem tanquam ustionem et sectionem. Inveni, inquit, tribulationem et dolorem, et nomen Domini invocavi. Et quidem, fratres, sunt tribulationes omnibus notae. Ecce istae quae abundant in genere humano: alius damno affectus plangit, alius orbitate percussus luget; alius patria exsulatus moeret, et redire cupit, intolerabilem peregrinationem deputans; alteri vinea grandinata est, attendit ad labores suos, et consumptam omnem operam incassum. Quando homo potest non contristari? Inimicum patitur ex amico. Quae maior miseria in genere humano? Plangunt haec omnes, et dolent, et tribulationes sunt istae: et in his omnibus invocant Dominum, et recte faciunt. Invocent Deum, potens est vel docere tolerandum, vel sanare toleratum. Novit ille non sinere tentari nos supra quam possumus ferre . Invocemus Deum etiam in istis tribulationibus: sed hae tribulationes inveniunt nos, sicut in alio psalmo scriptum est, Adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis : est quaedam quam nos debemus invenire. Inveniant nos istae tribulationes: est quaedam tribulatio quam nos debemus quaerere, et invenire. Quae est ista? Ea ipsa in hoc mundo felicitas, affluentia rerum temporalium: non quidem ipsa tribulatio est; solatia sunt nostrae tribulationis. Cuius tribulationis? Nostrae peregrinationis. Hoc enim ipsum quod cum Deo nondum sumus, hoc ipsum quod inter tentationes molestiasque versamur, quod sine timore esse non possumus, tribulatio est: non enim est illa securitas quae nobis promissa est. Hanc tribulationem peregrinationis suae qui non invenerit, ad patriam redire non cogitat. Tribulatio illa est, fratres. Certe modo facimus bona opera, quando porrigimus panem esurienti, donum peregrino, et caetera: tribulatio est et haec. Invenimus enim miseros super quos misericordiam facimus; et miserorum miseria facit nos compatientes. Quanto melius ibi iam esses, ubi non invenis esurientem quem pascas, ubi non invenis peregrinum quem suscipias, non nudum quem vestias, non aegrum quem visites, non litigantem quem concordes? Omnia enim ibi summa sunt, vera sunt, sancta sunt, aeterna sunt. Panis noster ibi iustitia est, potus noster ibi sapientia est, vestis nostra ibi immortalitas est, domus nostra aeterna in coelis, firmitas nostra immortalitas. Numquid aegritudo subrepit? numquid lassitudo ad somnum trahit? Nulla mors, nulla lis: ibi pax, quies, gaudium, iustitia. Nullus intrat inimicus, nullus labitur amicus. Quae ibi quies! Si cogitemus, et attendamus ubi simus, et ubi nos futuros esse promisit qui mentiri nescit, ex ipsa eius promissione invenimus in qua sumus tribulatione. Hanc tribulationem nemo invenit, nisi qui quaesierit. Sanus es, vide si miser es: nam facile est ut qui aegrotat, sentiat se miserum: quando sanus es, vide si miser es; quia cum Deo nondum es. Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. Immola ergo Deo sacrificium laudis. Lauda promittentem, lauda vocantem, lauda exhortantem, lauda adiuvantem: et intellige in qua tribulatione positus es. Invoca, erueris, glorificabis , permanebis.