monumenta.ch > Augustinus > sectio 23

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 23
Videte autem quod sequitur, fratres mei. Iam enim nescio quis, quia dixerat illi Deus, Immola Deo sacrificium laudis, et hoc quodammodo vectigal indixerat, meditabatur sibi, et dicebat: Surgam quotidie, pergam ad Ecclesiam, dicam unum hymnum matutinum, alium vespertinum, tertium aut quartum in domo mea; quotidie sacrifico sacrificium laudis, et immolo Deo meo. Bene facis quidem, si hoc facis: sed vide ne iam securus sis, quia iam hoc facis, et forte lingua tua Deum benedicat, et vita tua Deo maledicat. O popule meus, dicit tibi Deus deorum Dominus qui locutus est, vocans terram a solis ortu usque ad occasum, quamvis adhuc inter zizania constitutus sis, immola sacrificium laudis Deo tuo, et redde illi preces tuas: sed vide ne vivas male, et cantes bene. Quare hoc? Peccatori enim dicit Deus: Utquid tu enarras iustitias meas, et assumis Testamentum meum per os tuum? Videtis, fratres, cum quo tremore ista dicamus. Assumimus Testamentum Dei per os nostrum, et praedicamus vobis eruditionem et iustitias Dei. Et quid dicit peccatori Deus? Utquid tu? Prohibet ergo praedicatores peccatores? Et ubi est illud: Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite ? Ubi est illud: Sive veritate sive occasione Christus annuntietur ? Sed haec dicta sunt, ne timeant qui audiunt a quocumque audiant: non ut securi sint qui dicunt bona, et faciunt mala. Modo ergo, fratres, vos securi estis: si bona auditis, Deum auditis , per quemlibet audiatis. Sed noluit Deus sine correptione dimittere illos qui dicunt; ne hoc solo quod dicunt, securi sibi obdormiscant in mala vita, et dicant sibi: Neque enim perdet nos Deus, per quorum os voluit tanta bona dici populo suo. Imo vero audi quod dicis, quicumque dicis; et qui vis te audiri, prior te audi; et dic quod dicit in alio psalmo quidam: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo . Qualis ergo ego, qui non audio quod in me loquitur, et volo ut alii audiant quod per me loquitur? Audiam prior, audiam, maximeque audiam quod loquitur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo. Audiam, et castigem corpus meum, et servituti subiiciam, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus inveniar . Utquid tu enarras iustitias meas? Utquid tibi quod tibi non prodest? Admonet illum ut audiat: non ut deponat praedicationem, sed ut assumat obedientiam. Tu vero utquid assumis Testamentum meum per os tuum?