monumenta.ch > Hieronymus > csg42.140 > sectio 25
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 25
Si videbas furem, concurrebas ei, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Ne forte diceres: Non feci furtum, non feci adulterium. Quid, si placuit tibi qui fecit? Nonne ipso placito concurristi? nonne portionem tuam cum illo qui fecit, laudando posuisti? Hoc est enim, fratres, concurrere cum furo, et ponere cum adultero portionem tuam: quia etsi non facis, et laudas quod fit, astipulator es facti; quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur . Non facis mala, laudas mala facientes. Hoc enim parvum malum est? Cum adulteris portionem tuam ponebas.