monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.55 > csg51.177 > csg48.373 > sectio 27
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 27
Sedens adversus fratrem tuum detrahebas. Et ipsum sedens ad hoc pertinet quod superius dixit, amplexa est. Qui enim stans aut transiens facit, non cum voluptate facit: qui vero ad hoc sedet, quantum otium quaerit ut faciat! Sedens adversus fratrem tuum detrahebas: ipsam detractionem malam diligenter faciebas, sedendo faciebas; volebas ibi occupari, amplexabaris malum tuum, osculabaris dolum tuum. Sedens adversus fratrem tuum detrahebas: et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Quis est filius matris? nonne frater? Hoc ergo repetere voluit, quod superius dixerat, fratrem tuum. An aliquam distinctionem nobis intelligendam insinuavit? Plane, fratres, puto esse distinguendum. Frater adversus fratrem detrahit, verbi gratia, ut puta quasi firmus et alicuius iam momenti doctor et doctus, detrahit fratri suo, forte bene docenti et bene ambulanti: est autem alius infirmus; adversus illum ponit scandalum huic detrahendo. Etenim cum detrahitur bonis ab his qui videntur alicuius momenti esse et docti esse, in scandalum cadunt infirmi qui adhuc nesciunt iudicare. Ideo infirmus ille filius matris dictus est, nondum patris, adhuc lacte indigens et uberibus adhaerens. Portatur adhuc sinu matris Ecclesiae, non valet accedere ad solidum cibum mensae patris sui, sed de ubere matris victum trahit, ignarus iudicandi, quoniam adhuc animalis atque carnalis est. Spiritualis enim omnia diiudicat; animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei, quoniam stultitia est illi . Talibus dicit Apostolus: Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus: tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; neque enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis . Mater vobis fui: quomodo dicitur alio loco, Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos . Non nutrix nutriens filios alienos, sed nutrix fovens filios suos. Sunt enim matres quae cum pepererint, dant nutricibus: illae quae pepererunt, non fovent filios suos, quia nutriendos dederunt; illae autem quae fovent, non suos fovent, sed alienos: iste vero ipse pepererat, ipse fovebat, nulli nutrici quem pepererat committebat; dixerat enim, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis . Fovebat ergo, et lactabat. Erant autem quidam quasi docti et spirituales qui Paulo detraherent. Epistolae quidem, aiunt, graves et fortes sunt, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis : dicit ipse in Epistola sua quosdam detractores suos ista dixisse. Sedebant, et adversus fratrem suum detrahebant, et adversus lactandum illum filium matris suae ponebant scandalum. Merito fecerunt ipsi matri ut iterum parturiret. Et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.