monumenta.ch > Augustinus > sectio 28

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 28
Haec fecisti, et tacui. Ideo veniet Dominus Deus noster, et non silebit. Modo, Haec fecisti, et tacui. Quid est, tacui? A vindicta supersedi, severitatem meam distuli, patientiam tibi prolongavi, poenitentiam tuam diu exspectavi. Haec fecisti, et tacui. Ego autem cum ad hoc exspectarem ut te poeniteret, secundum Apostolum dicentem, Tu autem secundum duritiam cordis tui, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei . Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Parum est quia mala facta tua placent tibi, placere putas et mihi. Deum quia non pateris ultorem, vis tenere participem, et tanquam corruptum iudicem praedae socium vis habere. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis: dum non vis tu mihi esse similis. Estote enim, inquit, perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos . Hunc tu imitari noluisti, qui donat bona et malis; ut sedens detrahas et bonis. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Arguam te. Quando Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit, Arguam te. Et quid tibi faciam arguendo te? quid tibi faciam? Modo te non vides; facio ut videas te. Quia si videres te, et displiceres tibi, placeres mihi: quia vero non te videns placuisti tibi, displicebis et mihi et tibi; mihi cum iudicaberis; tibi, cum ardebis. Quid enim tibi faciam, inquit? Constituam te ante faciem tuam. Quid enim vis latere teipsum? In dorso tuo tibi es, non te vides: facio ut te videas; quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam; videbis foeditatem tuam, non ut corrigas, sed ut erubescas. Iam quia dicit ista, fratres, desperandus est ille cui dicitur? Nonne illa civitas de qua dictum est, Triduum, et Ninive evertetur, intra triduum idonea fuit converti, orare, plangere, de poena imminenti misericordiam promereri ? Audiant ergo qui tales sunt, dum licet audire et tacentem. Veniet enim, et non silebit, et arguet, quando correctioni locus nullus erit. Statuam te, inquit, ante faciem tuam. Modo ergo tu fac, quisquis talis es, quod tibi minatur facere Deus. Tolle te a tergo tuo, ubi te videre non vis, dissimulans a factis tuis, et constitue te ante te. Ascende tribunal mentis tuae, esto tibi iudex, torqueat te timor, erumpat a te confessio, et dic Deo tuo: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et delictum meum ante me est semper . Quod erat post te, fiat ante te: ne tu ipse postea a Deo iudice fias ante te, et non sit quo fugias a te.