monumenta.ch > Augustinus > sectio 29

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 49, 29
Intelligite autem haec qui obliviscimini Deum. Videte quia clamat, et non tacet, non parcit. Oblitus eras Dominum, non cogitabas de vita tua mala. Intellige quia oblitus es Dominum. Nequando rapiat sicut leo, et non sit qui eruat. Quid est, sicut leo? Sicut fortis, sicut potens, sicut ille cui nemo resistere potest. Ad hoc retulit, ut diceret leo. Ponitur enim in laude, ponitur et in vituperatione. Dictus est leo diabolus: Adversarius vester, ait, tanquam leo rugiens circumit quaerens quem devoret . Numquid quia ille leo dictus est propter immanem saevitiam, Christus non dicitur leo propter ingentem fortitudinem? Et ubi est illud, Vicit leo de tribu Iuda ? Intendat paululum Charitas Vestra adhuc modicum quod restat: obsecro vos ut excutiatis fatigationem; aderit ille qui vobis usque ad hanc horam vires dedit. Paulo ante dixerat, tanquam indicens nobis, ut audistis, vectigal quoddam laudis suae: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo preces tuas. Postea autem: Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras iustitias meas, et assumis Testamentum meum per os tuum? Tanquam diceret ei, Nihil tibi prodest quod laudas: ego indixi laudis sacrificium illis qui bene vivunt; eis enim prodest quod laudant: tu autem si laudas, nihil tibi prodest; utquid me laudas? Non est speciosa laus in ore peccatoris . Postea concludit quasi ad utrumque, et arguens malos qui obliviscuntur Deum ait: Intelligite haec qui obliviscimini Deum, nequando rapiat sicut leo, et non sit qui cruat.