monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 126, 1
Inter omnia cantica quibus est titulus, Canticum graduum, iste psalmus aliquid amplius in titulo accepit, quod additum est, Salomonis. Sic enim praenotatur: Canticum graduum Salomonis. Itaque fecit nos intentos inusitatior titulus caeteris, ut quaeramus quare sit additum, Salomonis. Nam quid sit Canticum graduum, non opus est saepe repetere; plura enim dicta sunt hinc, quia cantat ascendentis vox in affectu pietatis et charitatis ad illam supernam Ierusalem, cui suspiramus quamdiu peregrinamur, et ubi laetabimur cum a peregrinatione redierimus. Ascendit ad hanc omnis qui proficit; cadit ab hac omnis qui deficit. Nec pedibus ascendere quaeras, nec pedibus te descendere putes: amando Deum, ascendis; amando saeculum, cadis. Sunt ergo ista cantica amantium, quodam sancto desiderio flagrantium. Ardent qui ista cantant ex corde, quorum etiam cor ardens invenitur in moribus, in bona conversatione, in operibus secundum praecepta Dei, in contemptu temporalium, in charitate aeternorum. Sed quare sit additum, Salomonis, quantum inspiraverit Dominus, dicam Charitati vestrae.