monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 126, 10
Intendat paululum Charitas vestra. Quaesitum est quare excussi Apostoli: dictum est a quibusdam, ideo illos appellatos excussos, quia praecepit eis Dominus, Si exieritis de civitate in qua non audiunt vos, excutite pulverem de pedibus vestris . Sed ait alius, Non ergo filii excussorum dici debuerunt, sed filii excutientium: excutientes enim illos fecit Dominus, quibus dixit, Excutite pulverem de pedibus vestris; non excussos. Subtiliter quidem quasi contradicere voluit praecedenti sententiae , ille a quo iam ista tractata et dicta erant: verumtamen nos, quantum adiuvat Dominus, quaerentes quomodo recte dici potuerint etiam excussi, quibus ait Dominus, Excutite pulverem de pedibus vestris; invenimus non absurde dici potuisse. Quamvis enim ipsi excuterent, se ipsos excutiebant. Hoc dico: qui excutit, aut se excutit, aut aliquid aliud: si aliquid aliud excutiat, excutiens est, excussus non est; si autem se excutiat, et excutiens est et excussus. Intendite; hoc planius dicam, si potuero. Si aliud excutiat, excutiens est, non excussus; si ab alio excutiatur, excussus est, non excutiens: si autem excutiat seipsum, excutiens est, quia excutit se; et excussus, quia excutitur a se. Quaeritur ergo quos excusserint Apostoli? Utique seipsos: a pedibus enim suis pulverem excusserunt. Sed ait aliquis: Non se excusserunt, sed pulverem. Hoc plane calumniose dicitur. Duobus enim modis dicimus aliquid excuti; sive illud quod inde excutitur, sive illud unde excutitur. Nam et, Excussus est pulvis, dicimus; et, excussa est vestis. Tenent aliqui et excutiunt vestem, et exsilit inde pulvis qui inhaeserat. Quid dicis de pulvere? Excussus est pulvis. Quid dicis de veste? Excussa est vestis. Si ergo et quod inde excutiendo exsiliit, et illud unde exsiliit quod inhaeserat, excussum dicitur; et pulvis excussus est, et Apostoli excussi sunt. Quare ergo non dicantur filii excussorum filii Apostolorum?