monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 122, 1
Ascendentis cantica ex ordine cum Sanctitate vestra consideranda suscepi; ascendentis et amantis, et ideo ascendentis quia amantis. Omnis amor aut ascendit, aut descendit. Desiderio enim bono levamur ad Deum, et desiderio malo ad ima praecipitamur. Sed quia iam malo desiderio lapsi cecidimus; superest nobis, si agnoscimus quis ad nos non ceciderit, sed descenderit, haerendo illi ascendere; quia viribus nostris non possumus. Ipse dixit Dominus noster Iesus Christus, Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis qui est in coelo . Tanquam de se solo videtur dixisse. Ergo caeteri remanserunt, quia solus ascendit, qui solus descendit? Quid debent facere caeteri? Uniri corpori ipsius, ut sit unus Christus, qui descendit et ascendit. Descendit caput, ascendit cum corpore; vestitus Ecclesiam suam, quam sibi exhibuit sine macula et ruga . Solus ergo ascendit. Sed et nos quando cum illo sic sumus, ut in illo membra eius simus; et nobiscum solus est, et ideo unus, et semper unus. Unitas nos compaginat uni: et illi soli cum illo non ascendunt, qui cum illo unus esse noluerint . Iam vero quoniam ipse qui in coelo positus est, et carne suscitata immortalis, per quam fuit ad tempus mortalis, et nihil in coelo persecutionum patiens, nihil malitiarum et opprobriorum, sicut in hac terra quando pro nobis omnia sustinere dignatus est; compassus tamen corpori suo in terra laboranti, dixit, Saule, Saule, quid me persequeris ? iam ipsum nemo tangebat, et se pati persecutionem de coelo clamabat: non praeter spem esse debemus, imo cum magna fiducia praesumere, quia si per charitatem ipse nobiscum in terra est, per eamdem charitatem et nos cum eo in coelo sumus. Sed diximus quemadmodum nobiscum ipse in terra sit; vocem eius diximus de coelo sonantis, Saule, Saule, quid me persequeris? cum eum Saulus omnino non tangeret, sed nec videret: quomodo autem ostenditur quia et nos cum illo in coelo sumus? Eodem ipso Paulo apostolo dicente: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo . Ergo et ille adhuc deorsum est, et nos iam sursum sumus: ille deorsum est compassione charitatis, nos sursum sumus spe charitatis. Spe enim salvi facti sumus . Sed quia spes nostra certa est; quamvis futurum sit, sic de nobis dicitur, quasi iam factum sit.