monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 122, 5
Quid ergo sequitur, quia dixit, Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo? Quomodo levasti oculos tuos? Ecce sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae; sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri. Et servi sumus, et ancilla sumus: ille et dominus est, et domina est. Aut quid sibi volunt ista verba? et quid sibi volunt istae similitudines rerum? Attendat aliquantum Charitas vestra. Non mirum si servi sumus, et ille dominus est; sed mirum si ancilla sumus, et ille domina est. Sed neque hoc mirum quia ancilla sumus; Ecclesia enim sumus: nec illud mirum, quia et ipse domina est; virtus enim est et sapientia Dei. Audi ergo Apostolum dicentem: 'Nos autem praedicamus Christum crucifixum; Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis vero vocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam' . Ut iam sit servus populus, et sit ancilla Ecclesia; Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: utrumque audisti, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Cum ergo audis Christum, leva oculos tuos in manus Domini tui; cum audis Dei virtutem et Dei sapientiam, leva oculos tuos in manus dominae tuae: quia et servus et ancilla es; servus, quia populus es; ancilla, quia Ecclesia es. Ipsa autem ancilla magnam dignitatem invenit apud Deum: uxor facta est. Sed donec veniat ad amplexus illos spirituales, ubi secure perfruatur eo quem dilexit, et cui suspiravit in ista diuturna peregrinatione, sponsa est: et accepit arrham magnam, sanguinem sponsi, cui secura suspirat. Nec illi dicitur, Noli amare; quomodo dicitur aliquando virgini iam desponsatae, et nondum nuptae: et iuste dicitur, Noli amare; cum facta fueris uxor, tunc ama: recte dicitur, quia praeproperum et praeposterum desiderium est, et non castum, amare eum cui nescit an nubat. Potest enim fieri ut alius sponset, et alius ducat uxorem. Quia vero nullus alius est qui Christo praeponatur, secura amet ista: et antequam illi iungatur, amet, et de longinquo suspiret et de longinqua peregrinatione. Solus ducet, quia solus talem arrham dedit. Quis enim potest sic ducere, ut moriatur pro ea quam vult ducere? Si enim mori pro ea voluerit, non erit qui ducat. Securus autem ille pro sponsa mortuus est, quam resurgens erat ducturus. Verumtamen, fratres, interim simus quomodo servi et ancilla. Dictum est quidem Non vos dicam servos, sed amicos, : sed forte solis discipulis dixit Dominus? Audite apostolum Paulum dicentem: Itaque iam, inquit, non est servus, sed filius; si autem filius, et haeres per Deum . Populo dicebat, fidelibus dicebat. Iam ergo in nomine Domini redempti sanguine ipsius, loti lavacro ipsius, filii sumus, filius sumus; quia sic multi sumus, ut in illo unus simus. Quid ergo sibi vult, quod adhuc tanquam servi loquimur? Numquid tantum meritum habere possumus in Ecclesia, quamvis iam filii facti ex servis, quantum habuit ipse apostolus Paulus? Et tamen quid dicit in Epistola? Paulus servus Christi Iesu . Si ille se adhuc dicit servum, per quem nobis Evangelium praedicatum est; quanto magis nos debemus agnoscere conditionem nostram, ut maior sit in nobis gratia ipsius? Primo enim servos fecit, quos redemit. Sanguis enim ille pro servis pretium est, pro sponsa pignus est. Agnoscentes itaque conditionem nostram, etsi iam filii per gratiam, servi tamen propter creaturam, quia universa creatura Deo servit, dicamus: 'Sicut oculi servorum in manus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, quoadusque misereatur nostri.'