monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 122, 11
At vero christianus homo non debet abundare, sed pauperem se debet cognoscere; et si habet divitias, scire debet quia non sunt illae verae divitiae, ut alias desideret. Qui enim divitias falsas desiderat, veras non quaerit: qui autem veras quaerit, adhuc pauper est; et recte dicit, Pauper et dolens ego sum . Rursus ille qui et pauper est, et nequitia plenus est, unde dicitur abundare? Quia displicet illi quia pauper est, et iustitia ipsa videtur abundare in corde suo adversum iustitiam Dei. Et quae abundantia iustitiae nostrae? Quantacumque iustitia in nobis fuerit, ros est nescio quis ad illum fontem; ad saginam illam tantam stillicidia quaedam sunt, quae vitam nostram molliant, et duram iniquitatem solvant. Modo desideremus de pleno fonte iustitiae saginari, desideremus ubertate illa satiari, de qua dicitur in psalmo: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos . Hic autem cum sumus, inopes nos esse intelligamus et egentes, non solum harum divitiarum quae non sunt verae divitiae, sed et ipsius salutis. Et quando sani sumus, intelligamus quia infirmamur. Quamdiu enim corpus hoc esurit et sitit, quamdiu hoc corpus vigilando fatigatur, stando fatigatur, ambulando fatigatur, sedendo fatigatur, manducando fatigatur; quocumque se verterit ad subsidium fatigationis, ibi invenit aliam fatigationem: non est ergo perfecta sanitas, nec in ipso corpore. Non sunt ergo illae divitiae, sed mendicitas; quia quanto magis abundant, tanto crescit inopia et avaritia. Non est ista salus corporis, sed infirmitas. Paregorizamur quotidie medicamentis Dei, quia manducamus et bibimus: medicamenta ipsa sunt, quae nobis apponuntur. Fratres, si vultis videre qualis morbus nos habeat; qui ieiunat septem diebus, fame consumitur. Ergo illa fames ibi est; sed ideo illam non sentis, quia quotidie illam curas: ergo nec ipsa sanitas nobis est perfecta.