monumenta.ch > Augustinus > sectio 12
Wortauswahl für das Suchen
Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 122, 12
Intendat Charitas vestra quomodo nos intelligamus inopes, ut gaudeamus ad eum, et levemus oculos ad eum qui habitat in coelo. Non sunt illae verae divitiae; plus augent cupiditatem eis qui eas possident. Non est illa vera corporis sanitas; quia portatur infirmitas ubique defectiva: quocumque se verterit, deficit. In ipso adiutorio non invenies firmamentum: lassatur stando; sedere vult; numquid vel sedendo durabit? Quod sibi elegit ut non fatigaretur, ibi habet deficere. Lassatus est vigilando, dormiturus est: numquid quia dormivit, non deficit? Lassatus est iuiunando, refecturus est: si plus refecerit, inde deficit. In nulla re potest perseverare ista infirmitas. Iustitia quid? Quanta iustitia est inter tantas tentationes? Possumus continere ab homicidio, ab adulterio, a furtis, a periuriis, a fraudibus: numquid ab iniquis cogitationibus? numquid et a suggestionibus malarum cupiditatum? Quae est ergo iustitia nostra? Totum ergo esuriamus, totum sitiamus, et veras divitias, et veram sanitatem, et veram iustitiam. Quae sunt verae divitiae? Coelestis illa mansio in Ierusalem. Quis enim dicitur dives in hac terra? Quando laudatur dives, quid dicitur? Multum dives est; nihil illi deest. Laus certa laudantis illa est: nam ista non est, cum dicitur, Nihil illi deest. Attende si nihil deest. Si nihil cupit, nihil illi deest: si autem adhuc cupit maiora, quam quae habet, ad hoc accesserunt divitiae, ut egestas cresceret. In illa vero civitate verae erunt divitiae, quia ibi nihil nobis deerit; quia nec indigebimus aliqua re, et vera sanitas erit. Quae est vera sanitas? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, et cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem ; tunc erit vera sanitas, tunc erit vera et perfecta iustitia, ut nihil mali non solum facere, sed nec cogitare possimus. Modo autem inopes, pauperes, egentes, dolentes suspiramus, gemimus, oramus, levamus oculos ad Deum: quoniam et illi qui felices sunt in hoc mundo, despiciunt nos; abundant enim: et illi qui infelices sunt in hoc saeculo, despiciunt; quia et ipsi abundant, et iustitia est in corde ipsorum, sed falsa. Ideo non perveniunt ad veram, quia repleti sunt falsa. Tu autem ut pervenias ad veram, esto egens et mendicus ipsius iustitiae; et audi Evangelium: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur .