monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 5
Laudate Dominum de coelis; laudate eum in excelsis. Primo de coelis dicit, postea de terra: laudatur enim Deus qui fecit coelum et terram. Coelestia tranquilla sunt, pacata sunt; ibi semper gaudium, nulla mors, nulla aegritudo, nulla molestia; semper laudant Deum beati: nos autem adhuc iusum sumus , sed cum cogitamus quomodo ibi laudetur Deus, cor ibi habeamus, et non sine causa audiamus, Sursum corda. Levemus cor sursum, ne putrescat in terra; quoniam placet nobis quod ibi agunt Angeli. Modo nos spe; postea re, cum illuc venerimus. Laudate ergo eum in excelsis.