monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 148, 7
Et quasi diceretur ei, Quare illum laudant? quid illi debent, quid illis contulit, ut laudent eum? sequitur: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Non mirum si opera laudant operatorem, non mirum est si facta laudant factorem, non mirum si creatura laudat Creatorem. Ibi et Christus nominatus est, et quasi non audivimus nomen ipsius. Quis est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil . Per quid facta sunt? Per Verbum. Quomodo hic ostendit quia per Verbum facta sunt? Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Nemo dicit, nemo mandat, nisi verbo.