monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 1
Magna spectacula Deus praebet cordi christiano, et quibus vere nihil possit iucundius inveniri; si tamen adsit palatum fidei, cui sapiat mel Dei. Credimus omnibus vobis, qui in Salvatorem nostrum toto corde credidistis, inesse Spiritum eius, qui vos delectet cum leguntur prophetiae, ante tot annos prolatae ex ore sanctorum, et post tot annos impletae in fide gentium. Magnam enim iucunditatem tunc carpebant ipsi sancti Prophetae, cum ea videbant in spiritu, non iam impleta, sed adhuc futura. Erat eis magna delectatio: sed tamen et ipsi pro charitate qua in nos accensi erant, quos nondum videbant, et spiritu parturiebant; volebant, si fieri posset, in hoc tempore nobiscum vivere, et videre impleta quae in spiritu prophetabant. Inde Dominus discipulis suis, iam ista videre incipientibus, ait: Multi iusti et prophetae voluerunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt . Quamvis enim viderent ista in spiritu, tamen futura illis quodam modo formabantur: Apostolis autem iam praesentia reddebantur. Unde ille Simeon, iustus quidam senex, multum exsultavit videns infantem Iesum, et agnoscens in parvo magnum, et in exigua carne cognoscens coeli et terrae Creatorem. Multum ergo exsultavit, quia responsum acceperat non se exiturum esse de hac vita, priusquam videret salutare Dei. Agnovit ergo illum, iucundatus est, exsultavit gaudio; et hoc ait: Domine, nunc dimittis servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum . Magna est ergo ista iucunditas; et hanc facit charitas. Delectati sumus, cum psalmus iste cantaretur: et quaedam ibi ab omnibus intellecta sunt; quaedam vero, quantum arbitramur, aut a paucis, aut certe non ab omnibus. Simul ergo illum in isto sermone, in quo vobis servimus, consideremus; et videamus quanta dignatione nos Deus laetificare voluit, praesentando quae promisit, et nobis exhibens veritatem promissis suis.