monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 2
Inscribitur Psalmus, Ipsi David, cum terra eius restituta est. Totum ad Christum revocemus, si volumus iter rectae intelligentiae tenere: non recedamus a lapide angulari , ne intellectus noster ruinam faciat: in illo solidetur, quod instabili motu nutabat; in illo incumbat, quod per incerta pendebat. Quidquid dubitationis habet homo in animo auditis Scripturis Dei, a Christo non recedat; cum ei fuerit in illis verbis Christus revelatus, intelligat se intellexisse: antequam autem perveniat ad Christi intellectum, non se praesumat intellexisse. Finis enim Legis Christus est, ad iustitiam omni credenti . Quid est ergo, et quomodo accipitur in Christo, Cum terra eius restituta est? Nam quomodo David intelligatur Christus, facile est agnoscere. Christus enim ex Maria, et ex semine David; et quia ex semine eius futurus erat, propterea nomine eius in figura prophetabatur. Ergo David Christus: quia et interpretatio David Manu fortis est; et quis tam manu fortis, quam qui de cruce mundum vicit? Nam post resurrectionem et ascensionem eius, accepto Spiritu sancto, loquentibus Apostolis variis linguis, commota multitudo eorum ipsorum qui eum crucifixerant, consilium quaesivit salutis; accepit, credidit; ignotum est, donatus est reatus sanguinis Christi, impertitus est potus sanguinis Christi; facti sunt fideles eius cuius fuerant persecutores; crediderunt in eum quem crucifixerunt, et ante quem insultantes caput agitaverunt; eum ipsum caput habere voluerunt . Ita ergo restituta est terra eius, quod habet titulus Psalmi. Terra enim eius Iudaea: et perierat omnis Iudaea, quando crucifixerunt Dominum suum ignorantes, phrenetici saevientes in medicum, et salutem insania repellentes. Tanquam ergo perierat Iudaea tota: quam tota ? Ipsi etiam Apostoli trepidaverunt. Petrus qui audaci dilectione sequebatur, timida trepidatione ter negavit. Resurgens, in via quosdam loquentes secum de se, tales invenit ipse Dominus Iesus Christus, ut dicerent illi quaerenti unde colloquerentur: 'Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel' . Iam spem Christi perdiderant. Non enim dixerunt, Speramus eum redempturum; sed, Sperabamus quod esset redempturus Israel. Ipse cum eis erat, et spes illius in illis non erat. Ostendit se illis, manifestatus est etiam caeteris discipulis, visus, contrectatus, et inventus illis quibus iam perisse videbatur: revocata est fides eorum qui ceciderant; restituta est terra eius. Deinde factis cum eis quadraginta diebus, ascendit in coelum ; et, sicut paulo ante commemoravi, misso Spiritu sancto fecit discipulos suos, idiotas homines, loqui omnium gentium linguis. Tunc illi pro quibus non frustra dixerat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt , commoti, ut diximus, quaesierunt salutem, consilium acceperunt ut in eum crederent; crediderunt uno die tria millia, et rursus quinque millia ; coepit fervere per Iudaeam Ecclesia Christi, ubi ferbuerat opprobrium Christi; et restituta est terra eius. Sed quia dixerat ipse, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor ; etiam ad Gentes, ad quas Prophetae missi non erant, Apostoli missi sunt. Quaesiti sunt qui non quaesierant, inventi sunt qui nihil exspectabant: quem non tenebant Deum pollicitatorem, invenerunt redemptorem. Iam enim Iudaei tenebant Deum pollicitatorem, quia ibi Prophetae Christum praedicaverant, ibi Christum promiserant; sed quem promissum audierant, praesentem non cognoverant: illis autem promissum nihil erat; sed tamen in Prophetis etiam de fide ipsorum dictum erat. Non dictum erat ipsis, sed dictum erat de ipsis. Missum est et ad illos: et audistis ex dispensatione Dei; ipsa enim lectio modo vobis lecta est in Actibus Apostolorum, quomodo centurio Cornelius credidit. Cornelius enim centurio non erat de gente Iudaeorum. Orabat, ieiunabat, eleemosynas faciebat. Non illum deseruit Deus quamvis in Gentibus constitutum; et missus est ei angelus, qui illi nuntiaret quod eleemosynae et orationes ipsius acceptae fuerint apud Deum: credidit, advocato ad se Petro . Numquid non illum poterat docere angelus? Misit illum ad Petrum, ut magis per hominem illi fides fieret; quia homines dignatus erat Dominus visitare: nec dedignabatur docere per hominem, qui dignatus est esse homo. Sic ergo restituta est terra eius, uno pariete veniente de Iudaeis, altero pariete veniente de Gentibus; quibus duobus parietibus de diverso venientibus esset ipse lapis angularis, ubi ambo copularentur .