monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 6
Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius. De quo igne dicit, fratres, Ignis ante eum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos eius? Non arbitror de illo igne dici, in quem mittendi sunt impii illa ultima iudicii sententia, quibus ad sinistram separatis, sicut in Evangelio lectum meminimus, dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius : non puto de illo igne dici. Unde hoc non puto? Quia de quodam igne dicit, qui praeibit ante illum, antequam veniat ad iudicium. Dictum est enim praeire ignem et inflammare in circuitu, id est per totum orbem terrarum, inimicos eius. Ille ignis post eius adventum erit; iste autem ignis ante eum praeibit. Quis est ergo iste ignis? Possumus eum accipere in poenam malorum, possumus in salutem redemptorum. In poenam malorum, quomodo? Quia cum praedicaretur Christus, iratae sunt gentes, et commoverunt persecutionem: quae ira ignis fuit, magis consumens eos qui persequebantur, quam eos quos persequebantur. Cum enim videmus duos, unum irascentem, alterum patienter ferentem, quis eorum ardeat, vestrum est iudicare. Potestis in genere humano tale spectaculum contueri. Ponite vobis ante oculos hominem iniquum, commotum animo, trucem vultu, flammantibus oculis, scintillantibus verbis, ferri in hominis necem, in depraedationem, in iniurias, in contumelias, non se capere, non se tenere; alterum patienter excipientem verba, plagas , quidquid ille inferre voluerit, et percutienti maxillam, parantem et alteram: cum videris hinc furias, inde lenitatem; hinc iram, inde patientiam; hinc flammas, inde tolerantiam; dubitabis pronuntiare quis eorum ardeat poenamque patiatur? illene cuius corpus vexatur, an cuius animus vastatur? Propterea et Isaias propheta dixit: Et nunc ignis adversarios comedet . Quid est, Et nunc? Antequam veniat dies ille iudicii magnus, iam furore suo ardent qui postea supplicio sempiterni illius ignis arsuri sunt. Nisi forte putatis, fratres mei, quia iniustitia, quae procedit ex homine ad laedendum alterum hominem, illi ad quem procedit nocet, et illi de quo procedit non nocet. Unde fieri potest? Aliquando facula ardens apponitur ad lignum humidum et viride, et non illud incendit, ipsa tamen ardet; sic et inimicus tuus. Si quis forte existit iniustus qui tibi moliatur insidias, vel praeparet aliquam molestiam, iniustus est: tu si viride lignum fueris, id est, si succo spirituali vigens et virens, flammis inimicitiarum restiteris, orando pro illo qui te persequitur; ille ardet, tu manes integer; et iniustitia illius illi nocet, tibi nihil nocet. Nisi forte putas quia nocet tibi, si corpori tuo aliquid fecerit, et anima patiens et incorrupta ad Deum coronanda pervenerit, sequens exemplum Domini sui, qui pati maluit a Iudaeis, et qui poterat non mori, mortuus est, quia et qui poterat non nasci, natus est. Tu enim conditione natus es, ille voluntate; tu conditione moreris, ille misericordia. Quomodo ergo illi nihil nocuerunt Iudaei; sic nec tibi quisquam persecutor inimicus, si tu elegeris esse membrum capitis illius.