monumenta.ch > Augustinus > sectio 19

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 96, 19
Iucundamini, iusti. Iam forte fideles audientes, Iucundamini, convivia meditantur, calices praeparant, rosarum tempus exspectant; quia dictum est, Iucundamini, iusti. Vide quid sequitur: in Domino. Iucundamini, iusti, in Domino. Exspectas tempus veris, ut iucunderis: Dominum habes iucunditatem, Dominus semper tecum est, non habet tempus; habes illum nocte, habes illum die. Esto rectus corde, et semper est tibi de illo iucunditas. Non enim iucunditas quae est secundum saeculum, vera iucunditas est. Audi prophetam Isaiam: Non est gaudere impiis, dicit Dominus . Gaudere quod vocant impii, non est gaudere. Quale gaudium noverat qui hoc gaudium improbabat? Credamus illi, fratres. Homo erat, sed ambo gaudia noverat. Utique noverat gaudia calicis, quia homo erat, noverat gaudium mensae, noverat gaudium lecti, noverat gaudia ista saecularia et luxuriosa. Ille qui noverat illa, ait praesumens: Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Sed non dicit homo; Dominus dicit: ex veritate Domini , Non est gaudere impiis. Nam illi sibi videntur gaudere: Non est autem gaudere impiis, dicit, non homo, sed Dominus. Unde ille ipsum gaudium videns, ait: Et diem hominum non concupivi, tu scis . Qui mihi alium diem ostendis, qui me aliam lucem doces, qui me alia iucunditate perfundis, qui aliud mihi intus insinuas, fecisti me non concupiscere diem hominum. Utique videbat Isaias homines in potatione, in luxuria, in theatris, et spectaculis, totum mundum luxuriari variis nugis; et tamen clamabat, Non est gaudere impiis, dicit Dominus. Si hoc non est gaudere, quale gaudium videbat, in cuius comparatione non erat hoc gaudium? Tanquam si tu nosses solem, et alicui laudanti lucernam diceres: Non est ista lux. Quare lux non est? Ille pro magno habet, gaudet, exsultat; et tu dicis: Non est ista lux. Aut si quis simiam miraretur, diceres: Non est ista pulchritudo. Et si forte ille occupatus esset circa compositionem membrorum in illa bestia, et omnes illas congruentias miraretur; tu qui noveras aliam pulchritudinem, negares istam, et diceres: Non est. Quare? Quia aliam nosti. Sed dicis: Ego illam quam videbat Isaias, non video. Crede, et videbis. Forte enim non habes unde videas; est enim oculus unde illa pulchritudo videatur. Nam quomodo est oculus carnis, unde lux ista videatur; sic est oculus cordis, unde illa iucunditas videatur: forte ille oculus saucius est, sordidatus est, turbatus est ab ira, ab avaritia, a cupiditate, a libidine insensata; turbatus est oculus tuus, non potest videre illam lucem. Crede, antequam videas: sanaberis, et videbis. Lux orta est iusto, et rectis corde iucunditas.