monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 2
Video autem istos duos centesimum quartum et centesimum quintum ita inter se coniunctos, ut in uno eorum, qui praecedit, commendetur populus Dei in electis eius, de quibus nulla querela fit, quos ego arbitror ibi fuisse in quibus beneplacitum est Deo : in isto autem qui sequitur, eos commemoratos qui in eodem populo amaricaverunt; nec tamen etiam ipsis Dei misericordiam defuisse. Dicuntur autem ista ex eorum persona qui veniam conversi precantur; et exempla commemorantur illorum in quos etiam peccatores dives apparuit misericordia Dei. Incipit ergo etiam iste psalmus sicut ille: Confitemini Domino. Sed ibi sequitur, Et invocate nomen eius; hic autem, Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Quapropter potest hic quidem intelligi etiam confessio peccatorum; nam et post paucos versus sequitur, Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus: sed in eo quod dicit, Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius laus utique Dei est, atque in eius laude confessio. Quanquam etiam cum sua quisque confitetur peccata, cum Dei laude confiteri debet; nec aliter pia est confessio peccatorum nisi non desperans, et poscens misericordiam Dei. Habet ergo eius laudem, sive etiam in verbis, cum eum bonum et misericordem dicit; sive in solo affectu, cum hoc credit. Nam et ille publicanus, cuius sola illa verba commemorata sunt, Domine, propitius esto mihi peccatori , etsi non dixit, Quoniam bonus et misericors es, vel aliquid huiusmodi; non tamen illud diceret, nisi hoc crederet; quoniam cum spe oravit, quae sine illa fide esse non posset. Potest ergo esse laus Dei vera et pia, ubi non sit confessio peccatorum; quae laus multo crebrius in Scripturis confessio vocatur: nulla est autem peccatorum confessio pia et utilis, ubi non laudatur Deus, sive corde, sive etiam ore atque sermone. Quod autem habent alii codices, Quoniam bonus; alii habent, Quoniam suavis: ita unum verbum graecum, quod dicitur χρηστὸς, diversa interpretatio secuta est. Item quod dictum est, Quoniam in saeculum misericordia eius; graecus habet εἰς τὸν αἰῶνα, quod potest etiam in aeternum interpretari. Proinde si illa misericordia hic intelligitur, qua nemo sine Deo beatus esse potest; melius accipimus in aeternum: si autem illa est misericordia quae miseris exhibetur, ut vel consolentur in miseria, vel ab illa etiam liberentur; melius in saeculum, hoc est, usque in finem saeculi, in quo non deerunt miseri quibus misericordia praebeatur. Nisi forte quis audeat dicere, etiam his qui damnabuntur cum diabolo et angelis eius, aliquam misericordiam Dei minime defuturam; non qua ex illa damnatione liberentur, sed ut eis aliquatenus mitigetur: atque ita aeternam posse intelligi Dei misericordiam super illorum aeternam miseriam. Sed tolerabiliorem quosdam excepturos damnationem in quorumdam comparatione legimus; alicuius vero mitigari eam cui est traditus poenam, vel quibusdam intervallis habere aliquam pausam, quis audacter dixerit, quandoquidem unam stillam dives ille non meruit Sed de hac tanta re diligentius ex otio disserendum est; nunc quod ad istum psalmum attinet, hactenus de illa dictum esse suffecerit.