monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 7
Quid est ergo, Patres nostri non intellexerunt mirabilia tua; nisi, non cognoverunt quid per illa mirabilia eis praestare volueris? Quid utique nisi vitam aeternam, et non temporale sed incommutabile bonum, quod per patientiam exspectatur? Ideo impatienter murmuraverunt, et amaricaverunt, et bonis praesentibus fallacibus atque fugacibus beatos se fieri quaesierunt. Non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et intellectum redarguit, et memoriam. Intellectu quippe opus erat, ut cogitarent ad quorum bonorum aeternitatem per illa temporalia vocaret Deus: memoria vero, ut saltem quae temporaliter mirabilia facta sunt, non obliviscerentur, fideliterque praesumerent quod eadem potestate quam fuerant iam experti, Deus illos ab inimicorum persecutione liberaret; obliti sunt autem quid eis in Aegypto ad inimicos eorum conterendos per tanta prodigia praestitisset. Et irritaverunt, ascendentes in mari , mare Rubrum. Codex quem intuebar, sic habebat: et his quidem duobus verbis ultimis, quod dictum est, mare Rubrum, stella fuerat praenotata; qua significantur quae in hebraeo sunt, et in interpretatione Septuaginta non sunt. Plures autem codices, quos inspicere potui, et graeci et latini sic habent: Et irritaverunt, vel, quod expressius de graeco est, Et amaricaverunt, ascendentes in Rubro mari. Qui illam legit historiam, quando exierunt de Aegypto, et per mare Rubrum transierunt, dolet eorum infidelitatem, in quanta trepidatione et desperatione fuerint, post recentia tot et tanta miracula in Aegypto; cuius multitudinis misericordiae Dei non eos fuisse memores dicit. Ascenderunt autem, propterea dictum est, quia ita est terrae positio, ut descensio dicatur in Aegyptum de terra Chanaan, et in eam illinc ascensio. Notandum est sane quemadmodum Scriptura culpare voluerit, non intelligere quod intelligendum est, et non meminisse quod memoria retinendum est: quod homines suae culpae deputari nolunt, ad nihil aliud nisi ut minus supplicent, minusque sint humiles Deo, in cuius conspectu confiteantur quod sunt, atque impetrato adiutorio possint esse quod non sunt. Nam etiam peccata ignorantiae vel negligentiae melius accusantur ut pereant, quam excusantur ut maneant; meliusque purgantur invocato Deo, quam firmantur irritato .