monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 9
Et increpavit mare Rubrum, et exsiccatum est. Non legimus ullam, qua increparetur mare, emissam coelitus vocem; sed potentiam divinam qua id factum est, increpationem appellavit: nisi forte quis dicat latenter increpatum, sic ut aqua posset audire, et homines non possent. Valde occulta et abstrusa vis est qua Deus agit, ut etiam illa quae sensu carent, confestim eius obtemperent voluntati. Et eduxit eos in abyssis, sicut in deserto. Abyssos dixit multitudinem aquarum. Nam quidam volentes istum versiculum totum interpretari, dixerunt, Et eduxit eos in aquis multis. Quid est ergo, in abyssis, sicut in deserto, nisi quia factum erat siccitate velut desertum, ubi fuerant abyssi aquarum?