monumenta.ch > Augustinus > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 10
Et salvavit eos de manu odientium. Hunc versum per circuitum quidam interpretati sunt, verba minus latina vitantes: Et salvos fecit eos de manu eorum qui oderant eos. Et redemit eos de manu inimici. Quid pretii datum est in hac redemptione? An prophetia est, quod in figura Baptismi hoc factum est, ubi redimimur de manu diaboli magno pretio, quod sanguis est Christi? Unde non quocumque mari, sed mari Rubro id convenientius figuratum est: sanguis enim rubrum colorem habet.