monumenta.ch > Augustinus > sectio 13

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 13
Cito fecerunt, obliti sunt operum eius. Alii codices intelligibilius habent, Festinaverunt, obliti sunt operum eius: non sustinuerunt consilium eius. Debuerunt enim cogitare tanta erga se opera Dei non esse inania, sed vocare ad aliquam sine fine felicitatem, quae per patientiam sustinenda est; sed festinaverunt beati fieri temporalibus rebus, quae ideo nemini conferunt veram felicitatem, quia non exstinguunt insatiabilem cupiditatem: Qui enim biberit, inquit, ex hac aqua, sitiet iterum .